- BANNIRE
- BANNIREpublicô bannô, seu edictô, statuere ac iubere. Decretio Childeberti Regis c. 8. Similiter Kal. Mart. Coloniae convenit, et ista bannivimus, ut unusquisque Iudex etc. Capitulare Caroli M. primum A. C. 802. c. 39. Iterum bannimus firmiter, ut nemo amplius faciat, etc. Hinc citare, submonere, bannô seu edictô publicô evocare: locis congruis congregare, in Formula Lindenbrog. 39. In exercitum vel hostem bannire, in L. Ripuar. c. 65. quod populum in hostem convocare, ait Flodoardus Histor. Rem. l. 3. c. 18. sollenni more indictam expeditionem, vocat Lamb. Schaffnaburgensis A. C. 1074. Sic bannire ad molendinum, Domini dicuntur, cum tenentes suos cogunt ad molendinum suum, frumenta sua molenda deferre, apud Fulbertum Carnot. Ep. 14. Cuiusmodi molendina Dominica vocant, bannalia, passim Consuetudines municipales. Atque inde bannire, in bannum mittere, h. e. edictô publicô proscribere, relegare, Gall. bannir. Et Banditi seu Banniti, h. e. proscripti, vox hodieque in Italia inprimis frequens. Alia vero notio vocis est, in Speculo Saxon. l. 1. artic. 2. §. 2. 3. 4. et art. 3. §. 2. ubi Banniti dicuntur liberi homines, qui iura sua ac lites disceptant, in Episcoporum Synodis et in Comitum Iudiciis. Libertas, inquit illius Auctor, est etiam tripertita, quorum primi Episcoporum Synodum quaerere solent, et hi Banniti dicuntur. Et mox, Simili modô et saecularia iudicia quaerere solent, scilicet Banniti Comitum. Et quidem de horum criminibus Iudex, non nisi in legitimo loco iudiciali, sub Imperii banno, cognoscere poterat, l. 1. artic. 59. §. 1. Adde artic. 63. §. 1. art. 67. §. 3. l. 2. artic. 3. §. 2. art. 12. §. 1. 4. et l. 3. art. 45. §. 73. ubi de Bannitorum praerogativa. Ibidem Banniti, i. e. digni Scabinatu, l. 2. artic. 12. §. 1. Banniti seu Scabini l. 3. artic. 26. §. 2. Banniti seu loco Scabinali idonei, artic. 45. §. 3. etc. Vide Car. du fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.